monumenta.ch > Plinius > sectio 274

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 274
{CXIV} igitur vitae brevis signa ponit raros dentes, praelongos digitos, plumbeum colorem pluresque in manu incisuras nec perpetuas. contra longae esse vitae incurvos umeris et in manu unam aut duas incisuras longas habentes et plures quam XXXII dentes, auribus amplis. nec universa haec, ut arbitror, sed singula observat, frivola, ut reor, et volgo tamen narrata. addidit morum quoque spectus simili modo apud nos Trogus, et ipse auctor e severissimis, quos verbis eius subiciam: